- MAGNUS
- I.MAGNUSConsul, collega Apollonii, an. Urb. Cond. 1213.II.MAGNUSLatinis inferioris aevi, non raro pro longo et procero; unde Ludovicus X. Franciae Rex, qui vulgo Longus cognominatus est, semper Magnus cognominatur in veterib. Chartis.Sed et Carolo I. Imperat. Magni nomen non aliunde inditum esse, testatur apud Car. du Fresne Egidius Parisiensis MS. Carolini l. 1. ubi de Stephano Pontif.Augusti quarta Nonarum luce coireConcilium fecit, ad quod cum coniuge Regem,Et cum suscepta de coniuge prole vocavit.Tunc missam incipiens, quando consedit ad aram,Regisicos cultus aptavit utrique Parenti,Cum quibus impresso natorum crinibus auroInter utrumque duos chrismavit vertice fratres,Nominis eiusdem, nisi quod de fratribus alterDignoscendus erat Carolus, cognomine Magni.Corporis ex habitu, meritus cognominis omen.Qui bene Magnus erat, quia sicut corpore supraeIllius aetatis primaevae debita magnus,Sic animô maiorque fuit virtute futurus.Iam tunc Magnus erat cognomine, deinde futurusMagnus divitiis et famâ magnus et actis:Praeter quod sollenne satis cognomen aliusGratia quae nulli plus affuit, addidit usumNominis et Karolo fecêre Karismata nomen.Quam eandem ob causam etiam Karoli nomen eidem Augusto datum fuisse, contendit Anonymus Auctor de Nominibus Germanor. Sed ita eum iam in Baptismo vocatum fuisse, docet praefatus Car. du Fresne in Gloss. Inter Herculis idem epitheta habes supra.III.MAGNUSMonachus, sub Henrico VI. Imperat. auctor Chronici, quod Iohan. Aventin. sequutus est. l. 6. Annal Boiorum. Opmer. in. Chron. p. 488. Quenstedt. depatriis doct. viror. p. 251. Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 54.IV.MAGNUSfil. Friderici Duci Ducis Wirtembergici, post varia itinera, militarem sectatus vitam, Venetis primo, dein Unioni serviit, praeliô ad Wimpinam A. C. 1622. misere confossus. Ei Neopyrgum habitandum assignatum fuerat: obiit improlis.V.MAGNUSfil. secundogenitus Christiani III. Daniae Regis, Friderico fratri tertiâ parte Holsatiae cessit, acceptis, quas Rex ab Episcopo Iohanne Munchausio emerat, Osiliensi et Curoniensi dioecesibus, quibus postea ius in provinc. Revaliensi, a Mauritio Wrangelio Episcopo concessum adiecit. Sed cum superbe et impotenter se gereret, turbatum. Ad Moscos itaque se confert Magnus A. C. 1570. obtinetqueve a M. Duce, ut Livoniae Rex renuntiaretur: Hinc Revaliam obsidet, sed pace mox sequutâ recedit. Postea sobrinâ Czaris Mariâ interea ducta, iterum in Livoniam a Mosco missus, plurimos in suos partes pertraxit, sed Rigâ gratis obsessâ, ipse a Mosco, verbere etiam in os ingesto, duriter exceptus, in Curionen sem sum dioecesin secessit, ubi obiit improlis A. C. 1583. Vide Thuan. l. 79.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.